monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 86

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 86
Quapropter et quoniam uvam tenerae materiae est, idcirco et vinum in sanguinem eiusdem Filii mei volo consecrari. Nam, ut vinum de vite sudat, ita et Filius meus de corde meo exivit, etiam eodem Unigenito meo vera vite existente, et diversis palmitibus ex eo exeuntibus; quia fideles in ipso plantati sunt, qui per incarnationem eius in bonis operibus fructuosi existunt.